- ESSEXIUS Robertus
- ESSEXIUS RobertusComes, Achilles Anglicus quibusdam dictus, cum regia arceretur, et ille quondam gratiosus, suffultus clientelis, armatus legionibus, nunc sine decore, sine imperio vitam aulamve pati non posset, varia versaus consilia, inimicis cuncta rimantibus, ab Elisabetha Regina, cuius animum super vett. offensas forma quoque ipsius spreta in iram acccenderat, dicendam ad causam vocatur. Intellecto periculo, domi suae detentis; quos Regina miserat, ipse cum modica manu Londinum properans, dum amicos illic plebemque sollicitat, a feciali publico praeventus, in vincula compingitur. Datis iudicibus auditus publice, multa in inimicos dixit, hos ultum se esse, numquam mutatâ in Reginam fide. Suspensâ diu omnium exspectatione, ecquid Reginae clementia, et vett. affectus possent, an facinoris magnitudo, et suspecta dudum popularitas, validique inimici veniam praecluderent? Damnatus tandem securi feritur, magnis circa suprema, et pietatis, et paenitentiae indiciis: capite prostrato, sectatores supplicio affecti sunt. A. C. 1601. Huius exemplo Bironus Galliae Marescallus, paulo post ab Henrico IV. ad Elisaberam missus, Reginâ caput occisi monstrante, monitus, non tamen sapere didicit, haud diu post, ob idem crimen; eâdem poenâ Parisiis affectus Vide Hug. Grot. et Thuan. in Hist.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.